17 gennaio 2013
Le 17 janvier
Propter Sion
non tacebo et propter
Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator
eius ut lampas accendatur.
Et videbunt gentes iustum tuum
et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit.
Et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni
in manu Dei tui.
Non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non
vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua
Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur.
Habitabit enim iuvenis cum
virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam
gaudebit super te Deus tuus.
Super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota
die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis.
Et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec
ponat Hierusalem laudem in terra.
Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio
fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si
biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
Quia qui congregabunt illud
comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis
meis.
Transite transite per portas
praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad
populos.
Ecce Dominus auditum fecit in
extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius
cum eo et opus eius coram illo.
Et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu
autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta.